- BABYLON vulgo BAGDET
- BABYLON, vulgo BAGDETurbs Babyloniae regni maxima ad Euphratem fluv. etiamnum regionis caput, et sedes Praefecti. De qua praeter Auctores sparsim hîc citatos, vide Gen. c. 11. loseph. Iud. Antiq. l. 1. c. 4. Epiphan. in Panar. l. 1. n. 7. Augustin. de Civ. Dei l. 16. Plin. l. 6. c. 26. Sailian. et Torniel. A. M. 1909. et 1931. Ambitus moeniorum eius erant stad. 385. quae tam lata erant, ut quadrigae obviae sese non impedirent. Muros eius lateritios fuisse tradunt omnes summô consensu. Herodot. l. 1. Ε῾λκύσαντες δὲ πλίνθους ἱκανὰς ἄπτησαν αὐτὰς εν καμίνοισι. Diodor. Sic. l. 2. Υ῾ψηλοῖς καὶ πολυτελέσι τείχεσιν ὠχυρωμένην ἐξ ἀυτῆς πλίνθου. Dio in Traiano, Ε῎νθα μέν τοι τήν τε ἄσφαλτον εἶδε Τραϊανὸς ἐξ ἧς τὰ τείχη Βαβυλῶνος ᾠκοδόμητο. Iosephus, Ω᾿κοδόμητο δὲ εν πλίνθου ὀπτῆς ἀσφάλτῳ συνδεδεμένης. Iustin. l. 1. c. 2. Haec Babylonem condidit, murumque urbis coctô latere circumdedit, arenae vice bitumine interstratô. Qu. Curt. l. 5. c. 1. Murus instructus laterculô coctili bitumine interlitus. Sed et praeter Historicos, qui id ex professo tractant, etiam apud Poetas res est tralatitia. Aristophanes in Avibus:Περιτειχίζειν μεγάλαις πλίνθοις ὀπταῖς, ὥσπερ Βαβυλών.Theocritus Idyl. 16.------ Ο῞πη πλατὺ τεῖχοςΑ᾿σφάλτῳ δήσασα Σεμίραμις ἐμβασἰλευσε.Ubi Scholiastes, Α᾿σφάλτῳ ἔδησεν ἡ Σεμίραμις τὸ τεῖχος ἀντὶ πηλοῦ Tzetzes Chil.9. Histor. 175.Τὸ Βαβυλῶνος κτίσμα γὰρ ὑπῆρχεν εν βησάλου,Α᾿ντὶ δ᾿ ἀσβίςτου ἄσφαλτον εἶχεν ἐγκεχρισμένην.Ex besalo, i. e. exlatere cocto, ut ipse ibidem explicat. Ovid. Met. l. 4. v. 58.------ Ubi dicttur altamCoctilibus muris cinxisse Semiramis terbem.Propert. l. 3. el. 10. v. 21.Persarum statuit Babylona Semiramis urbem,Ut solidum coctô tolleret aggere opus.Lucan. l. 6. v. 50.------ Fragilt circumdata testâMoenia mirentur resugi Babylonia Parthi.Martial. l. 9. epigr. 77. v. 2.Nec latere coctô, quô Semiramis longamBabylona cinxit. ------ ------Iuvenal. Sat. 10. v. 171.Cum tamen a figulis munitam intraverit urbem.Ex quo apparet, quare Dionysius Periegetes muros eius infractos vocet. v. 1005Η῞ν ῥά τε πᾶσανΤείχεσιν ἀῤραγέεςςι Σεμίραμις ἐςτεφάνωσε.Conditorem autem Babylonis Belum plurimi gentiles vocant, inque his Dorotheus Sidonius Poeta vetustissimus:Α᾿ρχαἰη Βαβυλὼν, Τυρίου Βήλοιο πόλισμα.Et Abydenus, apud Euseb. Praep. Euang. l. 9. c. 41. ubi retulisset, ut primitus omnia aquis fuerint obruta, addit, Belum siccâsse loca, καὶ Βαβυλῶνα τείχει περιβαλεῖν. Postquam enim, hominum numerô post diluvium crescente, an. circiter 253. post, hi in planitie Senaar fertilissima, turrim ccelo minantem exstructuri; vel ut contra nocum diluvium tutum sibi pararent locum, ut Ioseph. vult, vel potius, ut hôc facinore nomen suum immortale redderent, linguarum confusiove essent impediti; inchoata turris Babel, i. e. confusio dicta est, et Belus in eadem planitie urbem hanc Babylonem condidit. Allii tamen arbitrantur, non a Belo exstructam hanc urbem, sed a filio eius Babylone. Verum facile haec conciliantur. Nimrod enim seu Belus condere eam exorsus est, filius fortasse incrementum dedit. Alii Semiramidis opus putant, uti supra vidimus. Nec isti errant, inquit Vossius. si sic intelligas, quomodo Constantinus M. Constantinopolim dicitur condidisse, quae tot antea saeculis Byzantii nomine claruit. Haec enim stupendis muris, et peusilibus illis hortis, qui inter 7. mundi miracula collocari meruerunt, urbem ornacit. Cuius etiam reliqua eximia, utcentum portas aeneas, templum Beli magnisicentssimum aliaque Herodotus, l. 1. prolixeexsequitur. Nic. Lloydius. Sedes fuit Imperii Assyriorum (vide Assyria) quô subversô nabonassar novam ibi Monarchiam fundavit, sub qua eo magnitudinis excrevit, (de qua paulo post prolixius) ut Nebucadnezar post Niniven Assyriae Thebas Aegypti, Hierosolymam Iudaeae, Gazam Palaestinae, Tyrum Phoeniciae, Damascum Syriae, Susas Persiae, Ecbatana Mediae, urbes visas, hanc tamen reliquis omnibus longe praetulerit. Daniel. c. 4. Capta est a Cyro, A. M. 3516. ante N. C. 537. Hodie evanuit penitus, iuxta vaticinia Prophetarum, Vide infra. Nec omittendum, in S. Scriptura figuram esse Babylonem, Mundi, pexcati, et qui omnis potentiae Deo adversantis compendium est, Antichristi: inprimis apud Esaiam, et in Apocalypsi. Hieron. in Exsech. Augustinus, sent. 122. etc. De magnitudine Babylonis iam paulo pluribus dicendum restat, quae tametsi appelletur iure meritô Magna urbs, Daniel. c. 4. v. 30. et Nabuchodonosori Regi Regum, ut dictum, dederit materiam superbiendi: Non tamenest, quod quis temere Graeculis fidem adhibeat, ex quorum relatione deceptus Aristoteles Babylonem sibi fingit portentosae magnitudinis, et Peloponneso pene patem: Id sibi volunt haec verba, Politic. l. 3. c. 3. quibus contendit civitatem moenibus non definiri: Ε῎ιη γὰρ ἄν Πελοποννήσῳ περιβαλεῖν ἕν τεῖχος. Τοιαύ τη δὲ ἴσως ἐςτὶ καὶ Βαβυλὼν, καὶ πᾶσα ἤτις ἔχει περιγραφὴν μᾶλλον ἔθνους ἢ πόλεως. Subdit, Η῟ς γέ φασιν ἑαλωκυίας τρίτην ἡμέραν οὐκ αἰςθέςθαἰ τι μέρος τῆς πόλεως. Quod si semel concesseris, etiam id agnoscendum, Babylonem non male cum Peloponneso conferri; e cuius uno extremo ad aliud triduanô cursu vix attingere possit expeditus eques. Forte pro τρίτη???έραν μέρος τὶ οὐκ αἰςθέςθαι, scripserat aliquis, τρίτον ἡμερας μέρος τινας οὐκ αίςθ έςθαι, vel voce μέρος bis repetitâ τρίτον ἡμέρας μέρος, μέρος τὶ τῆς πόλεως, etc. Hoc est, diei parte tertiâ aliquam partem urbis nondum sensisse, cum aliquanto ante lucem capta fuisset. Neque enim in tanta urbe, quae capta est in die festo, plerisque somnô, vinôque sepultis, et pridianam crapulam adhuc evomentibus; unô momentô temporis res potuit ubique sciri. Vere igitur scribit Herodot. l. 1. c. 191. Υ῾πὸ δὲ μεγέθεος τῆς πόλιος, ὡς λέγεται ὑπὸ τῶν ταύτῃ ὀικημένων, τῶν περὶ τὰ ἔςχατα τῆς πόλιος ἑαλωκότων, τοὺς τὸ μἐσον ὀικέοντας Βαβυλωνίων οὐ μανθάνειν ἑαλωκότας, ἀλλὰ ῾τυχεῖν γάρ σφι ἐοῦσαν ἐορτὴν᾿ χορεύειν τε τοῦτον τὸν χρότον, καὶ εν ἐυπειθείῃσι εἰναι. Sed et Xenophon Cyropaed. l. 7. praesidiariis, qui tuebantur arces, rem innotuisse, negat usque ad plenam lucem. Verba sunt, ἐπεὶ δὲ ἡμέρα ἐγένετο, καὶ ᾔςθοντο ὁι τὰς ἄκρας ἔχοντας, ἑαλωκυῖάν τε τὴν πόλιν, καὶ τὸν Βασιλέα τεθνηκότα, etc. Itaque potuit fieri, ut qui erant in extremis, parte demum diei tertiâ, urbem captam esse deprehenderint, parte tertiâ, i. e. horâ polt ortum solis. Sed horae nomen eô sensu nondum in usu erat apud Graecos. Tantum diem per partes duodecim dividebant, idque a Babyloniis edocti, Herodot. l. 2. c. 109. Τὰ δυώδεκα μέρεα τῆς ἡμέρης παρὰ Βαβυλωνίων ἔμαθον Ε῞λληνες. Hoc ipsum si fidem superat apud eos, qui Babylonem aestimant, pro modulo nostrarum urbium, sciant illi, Hyginô exceptô Fab. 223 in quo mendum esse suspicor, veterem neminem esse, qui Babylonis mcenibus in ambitu minus assignet stadiis 360. quae faciunt mill. pass. 45. Haec est in Diodoro Cresiae definitio, quam puto secutum Hyginum; Et pro stadiis 300. (ita hodie legitur) rescribendum 360. Alii omnes quotquot viere contigit, ad hunc numerum aliquid addunt pro mantissa et auctario. Ita Clitarchus Babylonem amplexu suô continere scribit stadia 365. Q. Curtius 368. Strabo 385. Dio Cassius 400. Orosius 470. Herodotus et Apollonius 480. Plinius, et Marcianus Capella, quod idem est mill. pass. 60. In hac veterum inconstantia non facile est pedem uspiam tuto figere. Nisi quod tutius credi puto Ctesiae et Clitarcho, qui fuêre oculati testes, et Babylone diu egerunt. Bochartus. Porro haec urbs, ob vestem variam, i. e. variegatem et diversis picturae coloribus intextam, et interstinctam, plurimum apud veteres olim celebrata fuit. Plin. l. 8. c. 48. Colores diversos picturae intexêre Babylon maxime celebravit, et nomen imposuit. Idem innuit Tertullian. de Habitu sceminarum, c. 1. Age nunc, inquit, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tingerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent. Martial. l. 8. Epigr. 28. v. 17.Non ego praetulerim Babylonica picta superbe,Texta Semiramiâ quae variantur acu.Idem l. 14. Epigr. 150. Lemmate Cubicularia polymita:Haec tibi Memphitts tellus dat munera, victa estPectine Niliacô iam Babylonis acus.Et de pavone Pub. Syrus in Satyrico Petronii, inter alia sio loquitur:Plumatô amictus aureô Babylonicô.Lucretius l. 4. v. 1023.Tunc Babylonica magnificô splendore rigantur.Plautus in Sticho.Actu. 2. sc. 3. v. 53.Tum Babylonica peristromata, consutaque tapetiaAdvexit nimium bonae rei.Vide Bochart. Phaleg. l. 1. c. 6. et infra, Babylonica Περιςτρώματα. Notandum etiam hîc Babylonios magnâ curâ Astrologiam olim coluisse; unde Babylonius Tertulliano Genethliacus aut Mathematicus dicitur. Quin ibi inventam sideralem scientiam Plin. tradit. Claudian de 4. Consulatu Honorit v. 145.------ Te sensit HetruscusAugur, et inspectis Babylonius horruit astris.Idem in 6. Consubatu. eiusdem Consulis, v. 18.Namque velut stellas Babylonia cura salubres,Optima tum spondts mortalibus edere fata, etc.Ubi per Babyloniam curam intelligitur Astologorum curiositas, sive curiosa Genethliacorum ars. Hinc Horat. l. 1. Carm. Ode. 11. v. 1.Tu ne quaesieris (acire nefas) Iuem mihi, quem tibiFinem Dii dederint Leuconoe, nec BabyloniosTentaris numeros. ------ ------i. e. Astologorum rationes, et supputationes. Tullius l. 1. de Divinit. Contemnamus etiam (inquit) Babylonios, qui ex Caucaso caeli signa servantes, numeris et motibus stellarum cursus prosequunitur. Huc pertinet illud Lucretii l. 5. v. 726.Ut Babylonica Chaldaeam doctrina refutans,Astrologorum artem contra convincere tendit.Denique, quia haec sententia etiam apud doctos diu obtinuit, Bagdas esse esse Babylonem, libet hîd aperire fontes erroris istius ex Bocharto Geogr. Sacr. l. 1. c. 8. Huius sententiae primi autho???de vetere Babylone nequaquam cogitabant, sed de Seleucia, cu???icinitate Babylonem exhaustam Plinius dicit in solitudinem re???, l. 6. c. 26. Nec multo aliter Strabo l. 16. Babylonis parrem Persae diruerunt, partem consumpsit tempus, partem Macedonnm negligentia, praesertim postquam Seleucus Nicanor Seleuciam ad Tigrim condidit stadiis tantum trecentts a Babylone dissitam. Itaque in Babylonis opes et nomen successit Seleucia, quae non solum Babylonia (ut apud Plinium διακριτικῶς, quia non una fuit Seleucia) sed et Babylon appellata est. Steph. Βαβυλὼν Περσικὴ πόλις μητρόπολις Σελευκία καλουμένη. En Babylonis ipsum nomen Seleuciae tributum. Quo referenda haec Sidonii carm. 9.Non coctam Babylona personabo,Quae largum fluvio patens alumnoInclusum bibit hinc et inde Tigrim.Porro vel in eodem, quô Seleucia loco, vel cerre in proximo Bagdad conditam fuisse oportet, cum utramque ad ripam Tigridis, et fere in eadem a veteri Babylone distantia describant Geographi. Nam 300. illa stadia, quibus a Babylonia Seleuciam distare seribit Strabo, sunt miliaria prope 38. i. e. diurnum illud iter inter Bagdadam et rudera Babylonis interiectum, iuxta Teixeiram. Paulo aliter Baudrand. Bagdatum, inquit, Bagdet, urbs ampla et probe munita, ad Tigrim, quae alias Seleucia magua. so. milliaribus a Babylone antiqua in ortum distat. Sedes Amirae olim, in Dynastia Saracenica, post Iminem, silium Aaronis, cui trucidato successit Maimon, A. C. 813. Alterô Amirâ Damasci, tertiô in Africa residente. Expugnata ab Halacho Tartaro, Turcis victis, captusque Calipha fame enectus est, aurô liquefactô infusô: Tum dituta Saracenorum Templa, et coli religio Christiana ibi coepit. A. C. 1259. Postea Eridos pomum inter Persas Turcasque, inter alia, ab Habas M. Persarum Rege circa A. C. 1625. capta, dein ab Amurathe; circa annum 1638. recepta est, a quo tempore sub Turcarum dominio est. Vide Seleucia: Et de Babylonis priscae ruderibus, urbeque Bagdato hodierna, quaere inprimis apud P. de Valle, Itinerarii tom. 2. Babylonicae Turris reliquiae hodieque in ruderibus, quae collem veluti referunt, conspicuae dicuntur esse. Perhibent namque viatores, eas in planitie quadam sitas et 2. milliar. Bagdadedô seu Novâ Babylone distare: habere autem circumferentiam 3000. passuum et ex terra caementique aliquo genere pice admistâ, in tantam duritiem conflatas esse, ut vix frustum aliquod inde auferre liceat. Vide Vinc. le Blanc Itiner. l. 1. c. 5. Aboriente insuper Sole diem incepêre Babylonii, sicut a media nocte Romani, ab occasu Athenienses, a meridie Umbri, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 3. Iidem festum inter alia habebant, cui nomen Saceas, Saturnalibus Romanorum non dissimile, in quo per quinque integros dies servis in dominos imperium erat, illorumque unus regiam induebat stolam, referente Ctesiâ Annal. Persic. l. 2. etc. Quod vero de vetustate urbis ex Ctesiae Commentis supra allatum, pluribus refellit Ill. Marshamus, ante saeculum a diluvio xvII. nullam Babylonis urbis, nedum Regni, occurrere mentionem vel in sacris vel in exteris Literis, observans. Itaque occasione loci Esai. c. 23. v. 13. Nabonassarem Assyrium homines σκηνίτας eo deduxisse, utbem fundâsse, munivisse, arces excitâsse, palatia condidisse asserit. Vide eum Canone Chron. Sex. praef ubi de Babylone condita, et Assyriorum Regibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.